monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.395 > sectio 63 > sectio 25 > sectio 3 > csg68.320 > sectio 2 > sectio 71 > bnf10439.211 r > sectio 10 > csg46.179 > bnf11947.265 r > sectio 9 > sectio 5 > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 84
Quas qui transire voluerit, statim rapietur in praeceps, et subversis pedibus, dicere non poterit: Statuit supra petram pedes meos : calcat enim super arenas, quae non habent fundamentum, et cum periclitatus fuerit, loquetur iuxta Hebraeos: Torrens transivit super animam meam . Econtrario de iustis legimus, quorum non volvitur sicut aqua iudicium, et iustitia non fertur quasi torrens invius: Cogitationes iustorum iudicia .